Sonntag, 4. April 2010

Ostern


Victimae paschali laudes
Immolent Christiani.

Agnus redemit oves;
Christus innocens Patri
Reconciliavit
Peccatores

Mors et Vita duello
Conflixere mirando;
Dux vitae mortuus
Regnat vivus.

Dic nobis, Maria.
Quid vidisti in via?
Sepulchrum Christi viventis
Et gloriam vidi resurgentis.

Angelicos testes.
Sudarium et vestes.
Surrexit Christus spes mea;
Praecedet suos in Galilaeam.

Scimus Christum surrexisse
A mortuis vere.
Tu nobis victor
Rex miserere. ( Amen. Alleluia.)

Keine Kommentare:

Related Posts Plugin for WordPress, Blogger...